Gallia est omnis divisa in partes tres
Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae,
aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli
appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt.
Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana
dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu
atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos
mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos
pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum
incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt.
Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt,
quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis
finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum
una, pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine
Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit
etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones.
Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem
partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem.
Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani
quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et
septentriones.
Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix.
Is M. Messala, [et P.] M. Pisone consulibus regni cupiditate
inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de
finibus suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, cum virtute
omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius iis
persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte
flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis
dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos
et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam
nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus late
vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua ex
parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. Pro
multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis
angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia
passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.